Zum Hauptinhalt springen

Gaudeamus Igitur

1

Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus! :| Post iucundam iuven­tutem, post molestam senectutem nos habebit humus.

2

Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere? :| Vadite ad superos, transite ad inferos, ubi iam fuere (oder: hos si vis videre).

3

Vita nostra brevis est, brevi finietur, :| venit mors velociter, rapit nos atrociter, nemini parcetur.

4

Vivat academia, vivant professores, :| vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet, semper sint in flore!

5

Vivant omnes virgines, faciles (oder: graciles), formosae! :| Vivant et mulieres, tenerae, amabiles, bonae, laboriosae!

6

Vivat et res publica et qui illam regit. :| Vivat nostra civitas, maecenatum caritas, quae nos hic protegit.

7

Pereat tristitia, pereant osores, :| pereat diabolus, quivis antibur- schius, atque irrisores!

Interner Bereich

Benutzername oder Passwort vergessen?