Zum Hauptinhalt springen

Meum est propositum

1

Meum est propositum ad tabernam ire ubi sonant tympana, ubi sonant lyrae Nullum decet vacuum tabernam transire nisi prius debeat scyphum deglutire

2

Poculis accenditur animi lucerna cor imbutum nectare volat ad superna Mihi sapit dulcius vinum de taberna uam, quod aqua miscuit praesulis pincerna

3

Unicuique proprium dat natura munus ego numquam potui scribere ieiunus, me ieiunum vincere posset puer unus sitim et ieiunum odi tamquam funus

4

Unicuique proprium dat natura domum ego versus faciens bibo vinum bonum et quod habent purius dolia cauponum tale vinum generat copiat sermonum.

5

Tales versus facio, quale vinum bibo nihil possum facere nisi sumpto cibo nihil valent penitus, quae ieiunus scribo Nasonem post calicem carmine praeibo

6

Mihi nunquam spiritus poëtrae datur nisi prius fuerit venter bene satur cum in arce cerebi Bacchus domiatur in me Phoebus irruit et miranda fatur.

7

Meum est propositum in taberna mori vinum sit apositum morientis ori tunc cantabunt letius angelorum cori Deus sit propitius huic potatori

Interner Bereich

Benutzername oder Passwort vergessen?